Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 15: Versus 5

Vos autem dicitis,etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest.Quicunque dixerit.Scilicet, vita aeterna dignus erit. Veldixerit,id est, dicere proderit.Proderit.Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi,Vel tibi proderit:si Deo dedero.
(* Traductions européennes)